D080

D080

Preces Speciales Pro Salubri Generalis Concilii Successu …

[SCHL 270; Tonk. Schl. #; RISM K 445]

Venetiis: Gardanus, 1562

Formatting: 4o

Dedication: [add detail]

Attributions: Jacobus de Kerle

Voicing: 4 v.v. (C, …)

Titles:

ID:Title:
aPrimum Responsorium: Suscipiant domine
bSecundum Responsium: Descendat domine
cTertium Responsorium: Exaudi deus noster
dQuartum Responsorium: Salvos nos fac domine
eQuintum Responsorium: Simus domine renati
fSextum Responsorium: Domine deus magne
gSeptimum Responsorium: Congregati sunt
hOctavum Responsorium: Peccavimus domine
iNonum Responsorium: Domine rex omnipotens
jDecimum Responsorium: Miserere deus

Notational Analysis:

ID:Initial Clefs:Init. Men.Sig.:Final:Parts:*
aG2…CutC1?6?
bC1…CutC1?6?
cC1…CutC0??
dC1…CutC0??
eG2…CutC1??
fC1…CutC1??
gC1…CutC1??
hC1…CutC0??
iC2…CutC1??
jC1…CutC0??
*All works are multi-sectioned; what constitutes a section vs. a subsection thereof, however, is unclear

Textual Analysis:

ID:Textual Source:Liturgical Position / Occasion:
a[PS071:3-4, ?, ROM015:6; v.p.: PS030:17(?), EPH004:12(?); v.s.: ?; v.t.: ?, PS017:36(?); “Gloria Patri”; “Kyrie”][Responsorium]
b[?, PS132:2, ? PS034:18, ?; v.p.: ?, EPH002:20, ?, 1PTR002:6; v.s.: ?; “Gloria Patri”; “Kyrie”][Responsorium]
c[DN009:17-18; v.p.: DN009:18-19; v.t.(?): PS030:3, PS142:1; “Gloria Patri”; “Kyrie”][Responsorium]
d[PS105:47, ?, MT005:16; v.p.: EPH004:14-15; v.s.: ?; v.t.: 1COR001:10; “Gloria Patri”; “Kyrie”][Responsorium]
e[IO017:21,23,26, PS021:28; v.p.: ACT004:32, IO017:26, EPH004:5-6,1-4; v.s.: ?; “Gloria Patri”; “Kyrie”][Responsorium]
f[DN009:4,15,5,13,16, ?; v.p.: DN009:7-9,16; v.s.: IS064:8-9; v.t.: IR014:20-21; “Gloria Patri”; “Kyrie”][Responsorium]
g[?, PS058:12, SIR036:2/13; v.p.: PS082:3-4; v.s.(?): PS073:3,22-23; v.t.: ?; “Gloria Patri”; “Kyrie”][Responsorium]
h[IDT007:19-21; v.p.: IDT009:6,9-10; v.s.: ?; v.t.(?): 2RG019:15-16,19 / IS037:16-17,20; “Gloria Patri”; “Kyrie”][Responsorium]
i[EST013:9, ?, PS078:9 / PS043:26(?); v.p.: IDT009:16, ?; v.s.: ?; v.t.: ?, EST013:17; “Gloria Patri”; “Kyrie”][Responsorium]
j[SIR036:1-2; v.p.: SIR036:3,8; v.s.: ?; v.t.: SIR036:14-16,19(?); “Gloria Patri”; “Kyrie”][Responsorium]

Textual Transcriptions:

aPrimum Responsorium: Sucipiant domine
Suscipiant domine montes ecclesie tue pastores et doctores nostri pacem populo tuo et colles isti iusticiam
Salvos fac eos filios pauperu- Apostolorum tuorum et humilia calumniatorem hereticum Ut unanimes uno ore honorificemus te deum et patrem domini nostri Iesu Christi.
Versus primus
Illustra faciem tuam domine super servos tuos accende corda eorum in edificationem corporis tui.
Inscr.: Repetitio primaSalvos fac eos filios pauperu- Apostolorum tuorum.
[Da illis tacet]
Inscr.: Rep. secundaEt humilia calumniatorem hereticum.
Inscr.: Cum tribus vocibusVersus tertius
Aufer ab eis domine elationem omnem presumptionem et sapientiam carnis contentiones et emulationes diffentiones et invidias da illis protectionem salutis tue.
Inscr.: Repetitio tertiaUt unanimes uno ore honorificemus te deum et patre domini nostri Iesu Christi.
[Gloria patri tacet]
Kyrie eleyson (repeated)
Christe eleyson (repeated)
Kyrie eleyson (repeated)
bSecundum Responsium: Descendat domine
Descendat domine ros unctionis spiritus sancti in montem syon sacerdotale concilium derivetur unguentu- gratie
ex capite nostro Christo in barbam sacerdotalis authoritatis ipsius veri Aaron defluat inde in oram vestimenti eius simplicem et humile Christianum populunt
Ut participes effecti donorum capitis nostri habitemus bene et iocunde fratres unanimes In domo tua ecclesia magna populo et cetu gravissimo patrum habentes pastores et doctores secundum cor tuum.
Versus primus
Confirma domine sensus eorum super fundamentum Apostolorum et prophetarum ipsumq- summu- et angelarem lapidem Christum.
Inscr.: Repetitio primaUt participes effecti donorum capitis nostri habitemus bene et iocunde fratres unanimes.
Versus secundus
Inscr.: DuoDa illis sensum perfetum vigilantem curam nominis tui et salutis animarum in defessum zelum permaneat spiritu tuo stabiles.
Inscr.: Repetitio secundaIn domo tua ecclesia magna populo et cetu gravissimo patrum.
[Edifica tacet]
Inscr.: Repetitio tertiaHabentes pastores et doctores secundum cor tuum.
Inscr.: Versus cum tribus vocibusGloria patri et filio et spiritui sancto
Kyrie eleyson
Christe eleyson
Kyrie eleyson
cTertium Responsorium: Exaudi deus noster
Exaudi deus noster orationem et preces servuorum tuorum et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum sacerdotalis ordinis dignitatem propter temetipsum inclina deus noster aurem tuam et audi aperi oculos tuos et vide desolationem nostra- et civitatem ecclesie super qua- invoca tu- est nomen tuum Nec enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam Sed in miserationibus tuis multis.
Versus PrimusExaudi domine placare domine attende et fac Nec enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam Sed in miserationibus tuis multis.
Ne moreris proprer temitipsum deus noster Quia nomen tuum invocatum est super civitatem ecclesia et populum in nomine tuo renatum.
Repetitio secundaNec enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam Sed in miserationibus tuis multis.
Versus tertiusInclina ad nos aurem tuam accela ut ervas nos in veritate et iusticia tua exaudi nos.
Rep. tertiaNec enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam Sed in miserationibus tuis multis.
[Gloria patri tacet]
Kyrie eleyson
Christe eleyson
Kyrie eleyson
dQuartum Responsorium: Salvos nos fac domine
Salvos nos fact domine et congrega nos a peccatis et erroribus cunctus Ut unius corporis filii tui vera et viva membra effecti confiteamur nomini tuo et gloriemur in laude tua Ut notum sit in gentibus nomen tuum Ut luceat lux nostra coram eius et glorificent te patrem nostru- qui in celis es.
Versus primusNon sint domine iam inter renatos tuos qui fluctuent et circunferantur omni vento doctrinae in nequitia hominum veritatem autem facientes crescamus omnes in charitate in eo qui est caput nostrum Christus.
Repetitio primaUt unius corporis filii tui vera et viva me-bra effecti confiteamur nomini tuo et gloriemur in laude tua.
[Da nobis tacet]
Rep. secun.Ut notum sit in gentibus nomen tuum.
Versus tertiusNon sint domine in fidelibus tuis schismata idipsum dicamus omnes simus perfecti in eodem sensu et in eadem scientia.
Rep. tertiaUt luceat lux nostra coram eis et glorificent te patrem nostru- qui in celis es.
[Gloria patri tacet]
Kyrie eleyson
Christe eleyson
Kyrie eleyson
eQuintum Responsorium: Simus domine renati
Simus domine renati omnes consummati in unum sicut tu pater in filio et filius in te Ut dilectio qua dilexisti filium tuum in nobis sit Ut credat mundus quia misisti nobis unigenitum tuum et dilexisti nos sicut dilexisti eum et convertantur ad te universi fines terre et adorent in conspectu tuo universe familie gentium.
Versus primusSit multitudinis christianorum unum et anima una Ut dilextio qua dilexisti filium tuum in nobis sit.
Sis tu domine nobis unus dominus unus deus et pater omnium sit nobis una fides unum baptisma ambulemus digne vocatione qua vocati sumus cum omni humilitate mansuetudine et patientia
supportantes invicem in charitate soliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacissimus unu- corpus et unus spiritus sicut vocati sumus in una spe vocationis.
Rep. secundaUt credat mu-dus quia misisti nobis unigentum tuum et dilexisti nos sicut dilexisti eum.
[Non sint domine tacet]
Rep. tertiaEt converta-tur ad te universi fines terre et adorent in conspectu tuo universe familie gentium.
Gloria patri et filio et spiritui sancto.
Sequuntur precesKyrie eleyson
Christe eleyson
Kyrie eleyson
fSextum Responsorium: Domine deus magne
Domine deus magne et terribilis peccavimus iniquitatem fecimus impie egimus et recessimus ac declinavimus a mandatis tuis et iudiciis et non rogavimus faciem tuam ut revertemur ab iniquitatibus nostris et nunc domine Avertatur ira tua et furor tuus ab ecclesia tua et populo tuo.
Versus primusTibi domine misericordia et propitiatio nobis confusio faciei propter peccata enim nostra fides et sancta tua in opprobrium sunt infidelibus et nunc domine avertatur ira tua et furor tuus ab ecclesia tua et populo tuo.
Versus secundusDomine pater noster es tu nos vero lutum et fictor noster es tu ne irascaris domine satis et ne memineris iniquita tu- nostrarum.
Repetitio secundaAvertatur ira tua et furor tuus ab ecclesia tua et populo tuo.
Versus tertiusCognovimus domine impietates nostras et iniquitates patrum nostrorum quia peccavimus tibi ne des nos in opprobrium propter nomen tuum solii glorie tue recordare ne irritum facias fedus tuum nobiscum.
Avertatur ira tua et furor tuus ab ecclesia tua et populo tuo.
[Gloria patri tacet]
Kyrie eleyson
Christe eleyson
Kyrie eleyson
gSeptimum Responsorium: Congregati sunt
Congregati sunt inimici nostri et gloriantur in virtute sua Contere fortitudinem illorum et disperge illos in virgute tua Atq- depone eos protector noster domine Ut cognosca-t quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu deus noster.
Versus primusEcce inimici tui sonveru-t et qui oderunt te extulerunt caput super populum tuum malignaveru-t cosilium et cogitaverunt adversus sanctos fideles tuos.
Rep. primaContere fortitudinem illoru- et disperge illos in virtute tua.
Leva manus tuas in superbias inimicorum exurge deus iudica causa- tuam memor esto opprobrii vere fidei et ecclesie atq- nominis tui ne obliviscaris voces illorum quorum superbia augetur semper contra te.
Repetitio secundaAt que depone eos protector noster domine.
[Ne tradas tacet]
Ut cognosca-t quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu deus noster.
Gloria patri et filio et spiritui sancto.
Kyrie eleyson
Christe eleyson
Kyrie eleyson
hOctavum Responsorium: Peccavimus domine
Peccavimus domine cu- patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus tu qui pius es Miserere nostri et in tuo flagello vindica iniquitates nostras Et noli confitentes te tradere populo qui ignorat te ne dicant heretici et gentes ubi est deus eorum.
Versus primusRespice domine nunc castra impiorum sicut olim castra aegyptiorum respicere dignatus es sic fiant isti domine qui confidunt in multitudine sua et nesciunt quia tu es ipse deus noster qui conteris bella ab initio.
Repetitio primaEt noli confitentes te tradere populo qui ignorat te.
[Erigre brachium tacet]
Repetitio secundaEt noli confitentes te tradere populo qui ignorat te.
Domine deus veri fidelis populi qui sedes super Cherubin tu es deus solus regum omnium terre inclina aurem tuam et audi impia superbientium verba et salvos nos fac de manu eorum Ut cognosca-t omnes reges terre quia tu dominus deus solus.
Repetitio tertiaNe dicant heretici et gentes ubi est deus eorum.
Gloria patri et filio et spiritui sancto.
Sequuntur precesKyrie eleyson
Christe eleyson
Kyrie eleyson
iNonum Responsorium: Domine rex omnipotens
Domine rex omnipotens in ditione tua cuncta su-t posita et no- est qui possit resistere voluntati tue si decreveris salvare nos continuo liberabimur exaudi preces servoru- tuorum et libera nos propter nomen tuum.
Versus primusTu domine cui humilium et mansuetorum semper placuit deprecatio exaudi preces servoru- tuorum et libera nos propter nomen tuu-.
[Benedictus tacet]
Repetitio secundaExaudi preces servorum tuorum.
Versus tertiusExaudi domine orationem nostram et converte luctum nostrum in gaudium.
Repetitio tertiaEt libera nos propter nomen tuum.
[Gloria patri tacet]
Kyrie eleyson
Christe eleyson
Kyrie eleyson
jDecimum Responsorium: Miserere deus
Miserere nostri deus omnium et respice nos et ostende nobis lumen miserationum tuarum et immitte timorem tuum super gentes que non exquisierunt te Ut cognosca-t quia non est Deus nisi tu Ut enarrent magnalia tua.
Versus primusLeva manu- tuam super gentes alienas Excita furorem et effunde iram ut videant potentiam tuam Ut cognosca-t quia non est Deus nisi tu Ut enarrent magnalia tua.
[Contere tacet]
Repetitio secundaUt cognosca-t quia non est Deus nisi tu.
Versus tertiusMiserere plebi tue super qua- invocatum est nomen tuum miserere civitatis sanctificationis tue Reple ecclesiam tuam innumerabilibus virtutibus tuis ut sciant inimici tui quia tu es deus solus.
Repetitio tertiaUt enarrent magnalia tua.
[Gloria patri tacet]
Kyrie eleyson (repeated)
Christe eleyson
Kyrie eleyson (repeated)